Codex Theodosianus 10.1.5
inscriptio Imp․ Constantinus a.
CT.10.1.5pr. Defensionis facultas danda est his, quibus aliquam inquietudinem fiscus infert, cum facultates eorundem athuc controversia pendente inquietari describique fas non sit․ Ubi ergo controversia extiterit fisco alicuius patrimonium vindicante, aput eum omnibus facultatibus constitutis cognitio ventiletur, ut, cum rei exitus debere eas vindicari probaverit, tum demum res persequi liceat et super modo facultatum ac rerum interrogationem haberi, quæ per condicionales servos investiganda est, ut, si quid subtractum fuerit, exigatur et extrinsecus tantum aliud multæ nomine, quantum fuerat per fraudem ablatum․
CT.10.1.5.1 Sane in huiuscemodi quæstione si Cæsariani nomen inciderit, ad usurpationem constitutionis istius non debebit accedere, si quidem consuetudo fraudium, quibus prædicti omnia temerare consuerunt, exceptionem eorundem meruerit․
subscriptio Dat․ prid․ kal․ ian․ Sirmio Constantino a․ vii et Constantio cæs․ conss․ (326 Dec․ 31).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
