Codex Theodosianus 10.1.14
inscriptio Imppp․ Gr (ati) anus, Val (entini) anus et Theod (osius) aaa․ Hyperechio com (iti) r (erum) p (rivatarum) .
CT.10.1.14 Auri atque argenti maximum pondus plurimis diversisque temporibus usurpatum et ad ærarii nostri rationes non relatum cognovimus․ Quod ne in dispendium rei privatæ procedat, ut facilius accepti expensique ratio clarescat, nihil volumus de conlatione prædicta absque nostri auctoritate in quibuscumque provinciis usurpari, quo facilior sit discussio pecuniæ, cuius nobis fuerit summa testatior.
subscriptio Dat․ xvi kal․ ian․ Med (iolano) Cæsario et Attico conss․ (397 Dec․ 17)․
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
