Codex Theodosianus 1.20.1
inscriptio imppp․ arcad (ius) , honor (ius) et theod (osius) aaa. curtio p (ræfecto) p (rætori) o.
CT.1.20.1 Honorati, qui lites habere noscuntur, his horis, quibus causarum merita vel facta penduntur, residendi cum iudice non habeant facultatem: nec meridianis horis a litigatoribus iudices videantur. Quina itaque pondo auri tam iudici, quam eius officio atque honoratis parem multam adscribendam esse cognoscas, si quis contra præceptum huiusmodi venire tentaverit․
subscriptio dat․ iii․ non․ februar․ rom (æ) , basso et philippo conss․ (408 Febr․ 3)
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
