Codex Iustinianus 9.9.6
inscriptio Imp․ Alexander A․ Sebastiano.
C.9.9.6pr. Iure mariti adulterii accusare volenti sexaginta dies utiles computantur, quibus in publico eius facultas fuerit, apud quem reus vel rea postulari potest․ et cum præterierint dies isti utiles, maritus quoque iure extranei agere potest.
C.9.9.6.1 Et qui confidit accusationi, calumniæ notam timere non debet: nam ad probationem sceleris divi parentes mei quæstionem de mancipiis eodem modo haberi permiserunt, quo si iure mariti ageretur.
subscriptio PP.II id․ Aug․ Maximo II et Æliano conss․ [a․ 223]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
