Codex Iustinianus 9.9.3
inscriptio Imp․ Antoninus A․ Iuliano.
C.9.9.3 Verba legis iuliæ de adulteriis coercendis, sed etiam sententia per quæstionem quoque servorum sive ancillarum crimen admissum probari volentis ad earum tantum personarum servos ei rei exhibendos pertinet, de quibus specialiter comprehendit, id est mulieris et patris eius, non naturalis, sed iusti dumtaxat, quos intra sexagesimum diem ex dissolutione matrimonii numerandum manumitti vel distrahi prohibet et quorum dominis caveri præcipit, si defuncti fuerint in quæstione vel facti deteriores, secuta absolutione.
subscriptio PP․ XV k․ Aug․ Antonino A IIII et Balbino conss․ [a․ 213]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
