Codex Iustinianus 9.9.29
inscriptio Imp․ Constantinus A․ ad Evagrium.
C.9.9.29pr. Quamvis adulterii crimen inter publica referatur, quorum delatio in commune omnibus sine aliqua legis interpretatione conceditur, tamen ne volentibus temere liceat foedare conubia, proximis necessariisque personis solummodo placet deferri copiam accusandi, hoc est patri fratri nec non patruo et avunculo, quosverus dolor ad accusationem impellit.
C.9.9.29.1 Sed et his personis legem imponimus, ut crimen abolitione, si voluerint, compescant.
C.9.9.29.2 In primis maritum genialis tori vindicem esse oportet, cui quidem ex suspicione ream coniugem facere licet, vel eam, si tantum suspiciatur, penes se detinere non prohibetur: nec inscriptionis vinculo contineri, cum iure mariti accusaret, veteres retro principes adnuerunt.
C.9.9.29.3 Extraneos autem procul arceri ab accusatione censemus: nam etsi omne genus accusationis necessitas inscriptionis adstringat, nonnulli tamen proterve id faciunt et falsis contumeliis matrimonia deformant.
C.9.9.29.4 Sacrilegos autem nuptiarum gladio puniri oportet.
subscriptio PP․ Nicomediæ VII k․ Mai․ Constantino A․ VII et Constantio C․ conss․ [a․ 326]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
