Codex Iustinianus 9.9.25
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC. Crispino.
C.9.9.25 Quoniam alexandrum, qui in crimen vocatur, etiam præscriptionem esse pollicitum eo nomine, quod accusator uxorem post comprehensum adulterium penes se habuisse videatur, et de statu suo agere nunc velle perspeximus, ita ordo quæstionis dirimendus videtur, ut in primis quidem de statu alexandri quæratur, ita ut, si eum liberum esse adhibita audientia deprehenderis, præscriptionis ei obiciendæ facias potestatem: sin vero eundem servum esse cognoveris, remotis præscriptionis impedimentis in adulterium crimen protinus debebis inquirere ac, si eum detectum in eo flagitio esse perspexeris, poenam decernere, quam in adulterii crimen legum sanctio statuit.
subscriptio D․ V k․ Sept․ AA․ conss․ [a. 293]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
