Codex Iustinianus 9.9.21
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ Silano.
C.9.9.21pr. Ob commissa adulteria atque accusandas uxores certa tempora, quæ utiliter computari solent, præscripta sunt.
C.9.9.21.1 Si igitur per occupationes publicas accusationem instituere non potuisti nec ante creditum tibi munus præscripta tempora transacta sunt, post depositam sollicitudinem qua detineris integram accusandi potestatem habebis.
C.9.9.21.2 Ad quam, cum vacare coeperis, properare debebis, ne effrenata licentia ad terrendam adversariam futuræ accusationis speciem prætendas.
subscriptio PP․ XIIII K․ nov․ ipsis IIII et III AA․ conss․ [a․ 290]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
