Codex Iustinianus 9.8.ult
inscriptio Paulus de publicis iudiciis.
C.9.8.6pr. Meminisse oportebit, si quid contra maiestatem imperatoris commissum dicatur, etiam post mortem rei id crimen instaurari solere, posteaquam divus marcus depitiani utpote senatoris, qui cassiani furoris socius fuerat, bona post mortem fisco vindicari iussit et nostro tempore multis heredibus ablata sunt.
C.9.8.6.1 In hoc item crimine, quod ad læsam maiestatem imperatoris pertinet, etiam in caput domini servos torqueri
C.9.8.6.2 Post divi marci constitutionem hoc iure uti coepimus, ut etiam post mortem nocentium hoc crimen inchoari possit, ut convicto mortuo memoria eius damnetur et bona eius successoribus eripiantur: nam ex quo sceleratissimum quis consilium cepit, exinde quodammodo sua mente punitus est
C.9.8.6.3 Sic et divus severus et antoninus constituerunt, ex quo quis tale crimen contraxit, neque alienare neque manumittere eum posse: nec ei solvere iure debitorem magnus antoninus rescripsit
C.9.8.6.4 In hac causa in caput domini servi torquentur, id est propter causam maiestatis․ et si decesserit quis, propter incertam personam successoris bona observantur, si in causa maiestatis fuisse mortuus arguatur, ut severus et antoninus litteris ad rationales missis rescripserunt.
subscriptio D․ III non Mart.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
