Codex Iustinianus 9.8.5.1
inscriptio Impp․ Arcadius et Honorius AA․ Eutychiano pp.
C.9.8.5pr. Quisquis cum militibus vel privatis, barbaris etiam scelestam inierit factionem aut factionis ipsius susceperit sacramenta vel dederit, de nece etiam virorum illustrium qui consiliis et consistorio nostro intersunt, senatorum etiam ( nam et ipsi pars corporis nostri sunt), cuiuslibet postremo qui nobis militat cogitarit ( eadem enim severitate voluntatem sceleris qua effectum puniri iura voluerunt), ipse quidem utpote maiestatis reus gladio feriatur, bonis eius omnibus fisco nostro addictis:
C.9.8.5.1 Filii vero eius, quibus vitam imperatoria specialiter lenitate concedimus ( paterno enim deberent perire supplicio, in quibus paterni, hoc est hereditarii, criminis exempla metuentur), a materna vel avita, omnium etiam proximorum hereditate ac successione habeantur alieni, testamentis extraneorum nihil capiant, sint perpetuo egentes et pauperes, infamia eos paterna semper comitetur, ad nullos umquam honores, nulla prorsus sacramenta perveniant, sint postremo tales, ut his perpetua egestate sordentibus sit et mors solacio et vita supplicio.
C.9.8.5.2 Denique iubemus etiam eos notabiles esse sine venia, qui pro talibus umquam apud nos intervenire temptaverint.
C.9.8.5.3 Ad filias sane eorum, quolibet numero fuerint, falcidiam tantum ex bonis matris, sive testata sive intestata defecerit, volumus pervenire, ut habeant mediocrem potius filiæ alimoniam quam integrum emolumentum ac nomen heredis․ mitior enim circa eas debet esse sententia, quas pro infirmitate sexus minus ausuras esse confidimus.
C.9.8.5.4 Emancipatio, quæ a prædictis sive in filios, post legem dumtaxat latam, sive in filias fuerit collata, non valeat․ dotes donationes, quarumlibet postremo rerum alienationes, quas ex eo tempore qualibet fraude vel iure factas esse constiterit, quo primum memorati de ineunda factione ac societate cogitaverint, nullius statuimus esse momenti.
C.9.8.5.5 Uxores sane prædictorum recuperatas dotes, si in ea condicione fuerint, ut, quæ a viris titulo donationis acceperunt, filiis debeant reservare, tempore quo usus fructus absumitur omnia ea fisco nostro se relicturas esse cognoscant, quæ iuxta legem filiis debebantur: falcidia etiam ex his rebus filiabus tantum, non etiam filiis deputata.
C.9.8.5.6 Id, quod de prædictis eorumque filiis cavimus, etiam de satellitibus consciis ac ministris filiisque eorum simili severitate censemus.
C.9.8.5.7 Sane si quis ex his in exordio initæ factionis, studio veræ laudis accensus, ipse prodiderit factionem, et præmio a nobis et honore donabitur․ is vero, qui usus fuerit factione, si vel sero, tamen incognita adhuc consiliorum arcana patefecerit, absolutione tantum ac venia dignus habebitur.
subscriptio D․ prid․ non․ Sept․ Ancyræ Cæsario et Attico conss. [a․ 397]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
