Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 9.51.ult

DE SENTENTIAM PASSIS ET RESTITUTIS.

inscriptio Imp․ Constantinus A․ ad Maximum pu.

C.9.51.13pr. In quæstione testamenti, quod deportati filius remeante patre fecisset, remotis ulpiani atque pauli notis papiniani placet valere sententiam, ut in patris sit filius potestate, cui dignitas ac bona restituta sunt.

C.9.51.13.1 Ita tamen, ut gesta per filium, cuius consilia legitima ætas firmaverat, rata sint eodem in potestate patria redeunte, ne eorum rescissio efficiat, quod est maxime absurdum, eodem tempore nec in patris nec in sua quemquam fuisse potestate.

C.9.51.13.2 Minores enim ætate iure quicquam agere prohibentur․ quibus si damnato patre tutor datus est, necesse est, ut ab officio suo recedat regresso eo, quem non solum nomine redire, sed etiam officium suum nulla pravitate corruptum liberis præbere oportet, ut eorum bona tueatur et augeat.

C.9.51.13.2A Nam si patria potestate ad corrumpendi atque effundendi patrimonii licentiam abutetur, ut furioso ac dementi, item prodigo, libidinum omnium vitiorumque servo non est eorum pecunia committenda.

C.9.51.13.2B Ab administratione fugiat neque tutor esse desinat omniaque minoris dispendia suis ipse damnis præstet.

C.9.51.13.2C Sententia vero deportationis nullo patrem præiudicio deminuat․ quem si comperta integritas ut natura, ita officio liberis restituerit, ei gubernacula rerum tradenda sunt, cuius ad imitationem publici iuris provisa custodia est․ quæ nisi bonis patribus detur, luctuosior erit reditus quam discessus.

C.9.51.13.3 Ideoque tantum ad restitutionem indulgentia valeat, quantum ad correctionem sententia valuit, utque deportationis ipsum per se nomen rerum omnium spoliatioest, ita indulgentiæ restitutio bonorum ac dignitatis uno nomine amissorum omnium sit recuperatio․ et filii emancipationem a patribus officiis petant, ut libertatem non damnationis, sed lenitatis paternæ testem habeant.

subscriptio D․ XVIII K․ Oct․ Sirmi Crispo II et Constantino II CC. conss․ [a․ 321]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑