Codex Iustinianus 9.51.3
inscriptio Imp․ Alexander A․ Stratoniciano.
C.9.51.3pr. Si debitor poenam sententiæ passus est, quam bonorum ademptio secuta est, quamvis postea civitati romanæ restitutus non totam substantiam, sed aliquid ex indulgentia principis ut haberet impetravit, æris tamen alieni ex præcedente tempore poena liberatus est.
C.9.51.3.1 Sin vero partem bonorum accepit, pro rata portione eius tenetur․ quod si ob pecuniam debitam fisco bona eius occupata sunt, mansit una cum fideiussoribus propriis creditoribus obligatus.
subscriptio
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
