Codex Iustinianus 9.47.22
inscriptio Impp․ Arcadius et Honorius AA․ Eutychiano pp.
C.9.47.22pr. Sancimus ibi esse poenam, ubi et noxa est.
C.9.47.22.1 Propinquos notos familiares procul a calumnia submovemus, quos reos sceleris societas non facit: nec enim adfinitas vel amicitia nefarium crimen admittunt.
C.9.47.22.2 Peccata igitur suos teneant auctores nec ulterius progrediatur metus, quam reperietur delictum.
C.9.47.22.3 Hoc singulis quibusque iudicibus intimetur.
subscriptio D.VIII K․ Aug․ Constantinopoli Theodoro vc․ cons․ [a․ 399]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
