Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 9.42.ult

DE ABOLITIONIBUS.

inscriptio Imppp․ Valentinianus Valens et Gratianus AAA․ ad Probum pp.

C.9.42.3pr. Fallaciter incusantibus accusationis abolitio non dabitur.

C.9.42.3.1 Sin autem sincera mente accusationem instituerit et reus aliquid iniuriæ inscriptionis illatæ toleraverit, id est si vel carcerem sustinuerit vel tormenta vel verbera vel catenas, abolitio non petetur, nisi forte ille qui hæc passus est suum consensum ad petendam abolitionem accommodavit.

C.9.42.3.2 Quando autem reus nihil tale passus est, postquam fuerit officii custodiæ traditus, intra dies triginta accusatori petenti, etiam invito reo, dari permittitur․ post hoc vero tempus, nisi reus consentiat, censemus non esse tribuendam.

C.9.42.3.3 Quod si ingenuorum, licet plebeiorum, qui conscii vel participes criminum non erant, testimonii gratia corpora fuerint lacessita verberibus tormentisque vexata, abolitionem etiam duarum partium consensu petitam iubemus vigore iudicis denegari et crimen propositum, cuius examen tormentis iam coeperat, agitari.

C.9.42.3.4 Sin autem testibus tormenta minime sunt illata, et sic abolitio non dabitur in illis criminibus, ut in violata maiestate aut patria oppugnata vel prodita aut peculatus admissio aut sacramentis desertis, omniaque quæ iuri veteri continentur: in quibus iudex non minus accusatorem ad docenda quæ detulit, quam reum purganda quæ negat debet urguere.

subscriptio D Prid․ Id․ Oct․ Treviris Valentiniano np․ et Victore conss․ [a․ 369]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑