Codex Iustinianus 9.42.1
inscriptio Imp․ Diocletianus et Maximinianus AA․ Paternæ.
C.9.42.1 Præses provinciæ si perspexerit abolitionem ad omnia crimina quæ mota sunt pertinentem a se impetratam, ne semel finita instaurentur, intercessione auctoritatis suæ prospiciet․ supplicatione vero porrecta nutui principali præfata abolitione sopitum crimen ab eadem persona renovari potest.
subscriptio PP․ XV K․ Dec․ Diocletiano III et Maximiano AA․ conss. [a․ 287]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
