Codex Iustinianus 9.41.8
inscriptio Impp․ iocletianus et Maximinus AA․ ad Sallustianum præs.
C.9.41.8pr. Milites neque tormentis neque plebeiorum poenis in causis criminum subiungi concedimus, etiamsi non emeritis stipendiis videantur esse dimissi, exceptis scilicet his, qui ignominiose sunt soluti․ quod et in filiis militum et veteranorum servabitur.
C.9.41.8.1 Oportet autem iudices nec in his criminibus, quæ publicorum iudiciorum sunt, in investigatione veritatis a tormentis initium sumere, sed argumentis primum verisimilibus probabilibusque uti.
C.9.41.8.2 Et si his veluti certis indiciis ducti investigandæ veritatis gratia ad tormenta putaverint esse veniendum, tunc id demum facere debebunt, si personarum condicio pateretur․ hac enim ratione etiam universi provinciales nostri fructum ingenitæ nobis benevolentiæ consequentur.
subscriptio PP․ S․ Die et consule.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
