Codex Iustinianus 9.4.4
inscriptio Imppp․ Valentinianus Imp․ Constantinus A․ ad Evagrium. alens et Gratianus AAA․ ad Probum pp.
C.9.4.4pr. Ad commentariensem receptarum personarum custodia observatioque pertineat, nec putet hominem abiectum atque vilem obiciendum esse iudici, si reus modo aliquo fuerit elapsus․ nam ipsum volumus eiusmodi poena consumi, cui obnoxius docebitur fuisse qui fugerit.
C.9.4.4.1 Si vero commentariensis necessitate aliqua procul ab officio egerit, adiutorem eius pari iubemus invigilare cura et eadem statuimus legis severitate constringi.
subscriptio D․ III k․ Iul․ Contionaci Gratiano A․ II et Probo conss․ [a․ 371]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
