Codex Iustinianus 9.4.1
inscriptio Imp․ Constantinus A․ ad Florentium rationalem.
C.9.4.1pr. In quacumque causa reo exhibito, sive accusator existat sive eum publicæ sollicitudinis cura produxerit, statim debet quæstio fieri, ut noxius puniatur, innocens absolvatur.
C.9.4.1.1 Quod si accusator aberit ad tempus aut sociorum præsentia necessaria videatur, id quidem debet quam celerrime procurari.
C.9.4.1.2 Interea vero exhibito non ferreas manicas et inhærentes ossibus mitti oportet, sed prolixiores catenas, si criminis qualitas etiam catenarum acerbitatem postulaverit, ut et cruciatio desit et permaneat fida custodia.
C.9.4.1.3 Nec vero sedis intimæ tenebras pati debebit inclusus, sed usurpata luce vegetari et, ubi nox geminaverit custodiam, vestibulis carcerum et salubribus locis recipi ac revertente iterum die ad primum solis ortum ilico ad publicum lumen educi, ne poenis carceris perimatur, quod innocentibus miserum, noxiis non satis severum esse dignoscitur.
C.9.4.1.4 Illud etiam observabitur, ut neque his qui stratorum funguntur officio neque ministris eorum liceat crudelitatem suam accusatoribus vendere et innocentes intra carcerum sæpta leto dare aut subtractos audientiæ longa tabe consumere.
C.9.4.1.5 Non enim existimationis tantum, sed etiam periculi metus iudici imminebit, si aliquem ultra debitum tempus inedia aut quocumque modo aliquis stratorum exhauserit, et non statim eum penes quem officium custodiæ est atque eius ministros capitali poena subiecerit.
subscriptio D․ prid․ k․ Iul․ Serdicæ Constantino A․ VI et Constantino C․ conss․ [a․ 320]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
