Codex Iustinianus 9.32.4
inscriptio Imp․ Gordianus A․ Basso.
C.9.32.4pr. Adversus uxorem, quæ socia rei humanæ atque divinæ domus suscipitur, mariti diem suum functi successores expilatæ hereditatis crimen intendere non possunt.
C.9.32.4.1 Et ideo res, quas per eandem abesse quereris, competenti in rem actione vel, si dolo malo fecerit, quo minus res mobiles possideret, ad exhibendum persequere.
C.9.32.4.2 Fructus autem rerum quas mala fide tenuit, licet expilatæ hereditatis non teneatur crimine, suos non facit, sed extantes quidem vindicari, absumptos vero condici posse procul dubio est.
subscriptio PP․ VI K․ Mart․ Attico et Prætextato conss․ [a․ 242]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
