Codex Iustinianus 9.27.1
inscriptio Imppp․ Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Matroniano duci et Præs Isauriæ.
C.9.27.1 Ut unius poena metus possit esse multorum, ducem qui male egit ad provinciam quam nudaverat cum custodia competenti ire præcipimus, ut non solum, quod eius non dicam domesticus, sed manipularius et minister accepit, verum etiam quod ipse a provincialibus nostris rapuit aut sustulit, in quadruplum invitus exsolvat.
subscriptio D․ prid․ Id․ Iun․ Constantinopoli Antonio et Syagrio conss․ [a․ 382]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
