Codex Iustinianus 9.24.1
inscriptio Imp․ Constantinus A․ ad Ianuarium.
C.9.24.1pr. Quoniam nonnulli monetarii adulterinam monetam clandestinis sceleribus exercent, cuncti cognoscant necessitatem sibi incumbere huiusmodi homines inquirendi, ut investigati tradantur iudiciis, facti conscios per tormenta ilico prodituri ac sic dignis suppliciis addicendi ․ D․ XII K.
C.9.24.1.1 Accusatoribus etiam eorum immunitatem permittimus, cuius modus, quoniam dispar patrimonium est, a nobis per singulos statuetur.
C.9.24.1.2 Si quis autem militum huiusmodi personam susceptam de custodia exire fecerit, capite puniatur.
C.9.24.1.3 Appellandi etiam privato licentia denegetur: si vero miles aut promotus in gradu huiusmodi crimen incurrerit, super eius nomine et gradu ad competentes iudices referatur.
C.9.24.1.4 Domus vero vel fundus, in quo hæc perpetrata sunt, si dominus in proximo constitutus sit, cuius incuria vel neglegentia punienda est, etsi ignoret, fisco vindicetur, nisi dominus, ante ignorans, ut primum reppererit, scelus prodiderit perpetratum: tunc enim possessio vel domus ipsius proscriptionis iniuriæ minime subiacebit.
C.9.24.1.5 Sin vero longissime ab ea domo vel possessione afuerit, nullum sustineat detrimentum: actore videlicet fundi vel servis vel incolis vel colonis, qui hoc ministerium præbuerunt, cum eo qui fecit supplicio capitali plectendis.
C.9.24.1.6 Viduas autem ac pupillos speciali dignos indulgentia credidimus, ut viduæ nec in proximo constitutæ domo sua vel possessione careant, si nulla apud ipsas tam gravis conscientiæ noxa resideat, impuberes vero, etiamsi conscii fuerint, nullum sustineant detrimentum, quia ætas eorum quid videat ignorat.
C.9.24.1.7 Tutores tamen eorum, si in proximo sint, quoniam ignorare eos, quid in re pupilli geritur, non oportet, hæc poena expectabit, ut de rebus eorum, si idonei fuerint, tantum fisco inferatur, quantum a pupillo fuerat inferendum.
subscriptio D․ XII K․ Dec․ Romæ Crispo II et Constantino II CC. conss․ [a․ 321]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
