Codex Iustinianus 9.23.2
inscriptio Imp․ Antoninus A․ Atticio.
C.9.23.2pr. Si testator codicillis quos scripsisti legatum quoque seu fideicommissum reliquisse tibi sua manu adscripsit, non videris in poenam senatus consulti incidisse.
C.9.23.2.1 Quod si testamentum dictasse codicillis significavit, legato quidem vel fideicommisso abstinere debes, poena vero falsi tibi principali beneficio remittitur.
subscriptio PP․ id․ Dec․ Antonino A․ IIII et Balbino conss․ [a․ 213]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
