Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 9.22.23

AD LEGEM CORNELIAM DE FALSIS.

inscriptio Impp․ Valens Gratianus et Valentinianus AAA․ ad Maximinum PP.

C.9.22.23pr. Damus licentiam litigantibus, si apud iudicem proferatur scriptura, de qua oritur aliqua disputatio, utrum de falso criminaliter statuat, qui dubitet de instrumenti fide, experiri an civiliter.

C.9.22.23.1 Quod si expetens vindictam falsi crimen intenderit, tunc quæstione civili per sententiam terminata criminis fiat indago, ut, si quis tabulas testamenti chirographa testationesque nec non etiam rationes privatas vel publicas, pacta et epistulas vel ultimas voluntates, donationes venditiones, vel si quid prolatum aliud instituere conabitur, habeat accusandi facultatem.

C.9.22.23.2 Civilis autem inquisitionis inter utrasque partes confligentium lenior examinatio procedat, cum iudex, qui præerit quæstioni, intentiones actoris falsas et convicta crimina reorum ex legibus poenis competentibus possit ulcisci.

subscriptio PP․ XVI K․ Mai․ Romæ Valente V et Valentiniano AA. conss․ [a․ 376]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑