Codex Iustinianus 9.20.1
inscriptio Imp․ Antoninus A․ Placido.
C.9.20.1 Pater tuus adversus eum, a quo sollicitatam ancillam, plagio quoque facto exportatam queritur, apud suum iudicem civiliter in rem actione instituta consistat․ Si in causa tenuerit, etiam legis fabiæ crimen persequi poterit․ quod si per violentiam mancipium abreptum est, accusationem vis non prohibetur intendere.
subscriptio PP․ XII k․ April․ Antonino A․ IIII et Balbino conss. [a․ 213]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
