Codex Iustinianus 9.19.4
inscriptio Imp․ Constantius A․ ad populum.
C.9.19.4pr. Qui sepulchra violant, domus ut ita dixerim defunctorum, geminum videntur facinus perpetrare: nam et sepultos spoliant destruendo et vivos polluunt fabricando.
C.9.19.4.1 Si quis igitur de sepulchro abstulerit saxa vel marmora vel columnas aliamve quamcumque materiam, fabricandi gratia sive id fecerit venditurus, decem pondo auri cogatur fisco inferre, sive quis propria sepulchra defendens hanc in iudicium querellam detulerit sive quicumque alius accusaverit vel officium nuntiaverit.
C.9.19.4.2 Quæ poena priscæ severitati accedit: nihil enim derogatum est illi supplicio, quod sepulchra violantibus videtur impositum․ D.
C.9.19.4.3 Huic autem poenæ subiacebunt et qui corpora sepulta aut reliquias contrectaverint․ D.
subscriptio id․ Iun․ Mediolani Constantio A․ VIIII et Iuliano C․ II conss․ [a․ 357]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
