Codex Iustinianus 9.13.1
inscriptio Imp․ Iustininianus A․ Hermogeni magistro officiorum.
C.9.13.1pr. Raptores virginum honestarum vel ingenuarum, sive iam desponsatæ fuerint sive non, vel quarumlibet viduarum feminarum, licet libertinæ vel servæ alienæ sint, pessima criminum peccantes capitis supplicio plectendos decernimus, et maxime si deo fuerint virgines vel viduæ dedicatæ (quod non solum ad iniuriam hominum, sed ad ipsius omnipotentis dei inreverentiam committitur, maxime cum virginitas vel castitas corrupta restitui non potest): et merito mortis damnantur supplicio, cum nec ab homicidii crimine huiusmodi raptores sint vacui.
C.9.13.1.1 Ne igitur sine vindicta talis crescat insania, sancimus per hanc generalem constitutionem, ut hi, qui huiusmodi crimen commiserint et qui eis auxilium tempore invasionis præbuerint, ubi inventi fuerint in ipsa rapina et adhuc flagrante crimine comprehensi a parentibus virginum vel viduarum vel ingenuarum vel quarumlibet feminarum aut earum consanguineis aut tutoribus vel curatoribus vel patronis vel dominis, convicti interficiantur.
C.9.13.1.1A Quæ multo magis contra eos obtinere sancimus, qui nuptas mulieres ausi sunt rapere, quia duplici crimine tenentur tam adulterii quam rapinæ et oportet acerbius adulterii crimen ex hac adiectione puniri.
C.9.13.1.1B Quibus connumerabimus etiam eum, qui saltem sponsam suam per vim rapere ausus fuerit.
C.9.13.1.1C Sin autem post commissum tam detestabile crimen aut potentatu raptor se defendere aut fuga evadere potuerit, in hac quidem regia urbe tam viri excelsi præfecti prætorio quam vir gloriosissimus præfectus urbis, in provinciis autem tam viri eminentissimi præfecti prætorio per illyricum et africam quam magistri militum per diversas nostri orbis regiones nec non viri spectabiles præfectus ægypti vel comes orientis et vicarii et proconsules et nihilo minusomnes viri spectabiles duces et viri clarissimi rectores provinciarum nec non alii cuiuslibet ordinis iudices, qui in locis inventi fuerint, simile studium cum magna sollicitudine adhibeant, ut eos possint comprehendere et comprehensos in tali crimine post legitimas et iuri cognitas probationes sine fori præscriptione durissimis poenis adficiant et mortis condemnent supplicio.
C.9.13.1.1D Quibus et, si appellare voluerint, nullam damus licentiam secundum antiquæ constantinianæ legis definitionem.
C.9.13.1.1E Et si quidem ancillæ vel libertinæ sint quæ rapinam passæ sunt, raptores tantummodo supra dicta poena plectentur, substantiis eorum nullam deminutionem passuris.
C.9.13.1.1F Sin autem in ingenuam personam tale facinus perpetretur, etiam omnes res mobiles seu immobiles et se moventes tam raptorum quam etiam eorum, qui eis auxilium præbuerint, ad dominium raptarum mulierum liberarum transferantur providentia iudicum et cura parentum earum vel maritorum vel tutorum seu curatorum.
C.9.13.1.1G Et si non nuptæ mulieres alii cuilibet præter raptorem legitime coniungentur, in dotem liberarum mulierum easdem res vel quantas ex his voluerint procedere, sive maritum nolentes accipere in sua pudicitia remanere voluerint, pleno dominio eis sancimus applicari, nemine iudice vel alia quacumque persona hæc audente contemnere.
C.9.13.1.2 Nec sit facultas raptæ virgini vel viduæ vel cuilibet mulieri raptorem suum sibi maritum exposcere, sed cui parentes voluerint excepto raptore, eam legitimo copulent matrimonio, quoniam nullo modo nullo tempore datur a nostra serenitate licentia eis consentire, qui hostili more in nostra re publica matrimonium student sibi coniungere․ oportet etenim, ut, quicumque uxorem ducere voluerit sive ingenuam sive libertinam, secundum nostras leges et antiquam consuetudinem parentes vel alios quos decet petat et cum eorum voluntate fiat legitimum coniugium.
C.9.13.1.3 Poenas autem quas prædiximus, id est mortis et bonorum amissionis, non tantum adversus raptores, sed etiam contra eos qui hos comitati in ipsa invasione et rapina fuerint constituimus.
C.9.13.1.3A Ceteros autem omnes, qui conscii et ministri huiusmodi criminis reperti et convicti fuerint vel eos susceperint vel quacumque opem eis intulerint, sive masculi sive feminæ sunt, cuiuscumque condicionis vel gradus vel dignitatis, poenæ tantummodo capitali subicimus, ut huic poenæ omnes subiaceant, sive volentibus sive nolentibus virginibus seu aliis mulieribus tale facinus fuerit perpetratum.
C.9.13.1.3B Si enim ipsi raptores metu atrocitatis poenæ ab huiusmodi facinore temptaverint se, nulli mulieri sive volenti sive nolenti peccandi locus relinquetur, quia hoc ipsum velle mulieri ab insidiis nequissimi hominis qui meditatur rapinam inducitur․ nisi etenim eam sollicitaverit, nisi odiosis artibus circumvenerit, non facit eam velle in tantum dedecus sese prodere.
C.9.13.1.3C Parentibus, quorum maxime vindicta intererat, si patientiam præbuerint ac dolorem remiserint, deportatione plectendis.
C.9.13.1.4 Et si quis inter hæc ministeria servilis condicionis fuerit deprehensus, citra sexus discretionem eum concremari iubemus, cum hoc etiam constantiniana lege recte fuerat prospectum.
C.9.13.1.5 Omnibus legis iuliæ capitulis, quæ de raptu virginum vel viduarum seu sanctimonialium sive antiquis legum libris sive in sacris constitutionibus posita sunt, de cetero abolitis, ut hæc tantummodo lex in hoc capite pro omnibus sufficiat.
C.9.13.1.6 Quæ de sanctimonialibus etiam virginibus et viduis locum habere sancimus.
subscriptio D․ XV K․ dec․ Constantinopoli dn․ Iustiniano pp․ A․ III cons․ [a․ 533]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
