Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 9.12.ult

AD LEGEM IULIAM DE VI PUBLICA SEU PRIVATA.

inscriptio Impp․ Leo et Anthemiuis AA․ Nicostrato pp.

C.9.12.10pr. Omnibus per civitates et agros habendi bucellarios vel isauros armatosque servos licentiam volumus esse præclusam.

C.9.12.10.1 Quod si quis præter hæc, quæ nostra mansuetudo salubriter ordinavit, armata mancipia seu bucellarios aut isauros in suis prædiis aut iuxta se habere temptaverit, post exactam centum librarum auri condemnationem vindictam in eos severissimam proferri sancimus.

C.9.12.10.2 Viri quoque clarissimi provinciarum rectores in speculis esse debebunt, ne quis audeat statuta nostræ mansuetudinis in aliquo violare, scientes, quod ex dissimulatione dignitatis et administrationis cingulo privabuntur et post centum librarum auri multam salutis vitæque suæ periculum sustinebunt: primatibus videlicet apparitionis suæ personis præter amissionem fortunarum suarum capitali quoque supplicio feriendis.

subscriptio D․ V k․ Sept․ Anthemio A․ II cons․ [a․ 468]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑