Codex Iustinianus 9.1.5
inscriptio Imp․ Alexander A․ Marcellinæ.
C.9.1.5 Senatus consulto permissum non est mulieri legis corneliæ crimine reum facere, nisi res ad eam pertineat․ cum igitur filii tui tutores et curatores habent, ipsi deliberare debent, an instrumenta, ex quibus adversarium filiorum tuorum obtinuisse dicis, falsa esse accusare debeant.
subscriptio PP․ k․ Oct․ Alexandro A․ cons․ [a. 222]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
