Codex Iustinianus 8.57.1
inscriptio Imp․ Constantinus A․ ad populum․ .
C.8.57.1pr. Qui iure veteri cælibes habebantur, imminentibus legum terroribus liberentur atque ita vivant, ac si numero maritorum matrimonii foedere fulcirentur, sitque omnibus æqua condicio capessendi quod quisque mereatur․ nec vero quisquam orbus habeatur: proposita huic nomini damna non noceant.
C.8.57.1.1 Quam rem et circa feminas æstimamus earumque cervicibus imposita iuris imperia velut quædam iuga solvimus promiscue omnibus.
subscriptio PP․ K․ April․ Romæ Constantino A․ VI et Constantino C. conss․ [a․ 320]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
