Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 8.55.7

DE REVOCANDIS DONATIONIBUS.

inscriptio Imp․ Constantius et Constans AA․ ad Philippum pp.

C.8.55.7pr. His solis matribus, quæ non in secundi matrimonii foedus nupserint, sed unius tantum matrimonii sunt, revocandarum donationum quas in filios fecerint ita decernimus facultatem, si in eos ingratos circa se esse ostenderint.

C.8.55.7.1 Quidquid igitur is qui a matre impietatis arguitur ex titulo donationis tenet eo die, quo controversiæ qualecumque principium iussu iudicantis datur, matri cogatur reddere.

C.8.55.7.2 Ceterum quæ ante adhuc matre pacifica iure perfecta sunt et ante inchoatum coeptumque iurgium vendita donata mutata in dotem data ceterisque causis legitime alienata, minime revocamus.

C.8.55.7.3 Actionem vero matris ita personalem esse volumus, ut vindicationis tantum habeat effectum nec in heredem detur nec tribuatur heredi.

C.8.55.7.4 De ceteris autem, quæ portentuosæ vilitatis abiectæque pudicitiæ sunt, satis etiam tacite cautum putamus․ quis est enim, qui his aliquid arbitretur tribuendum esse, cum etiam illis, quæ iure, secundas tamen contraxerunt nuptias, nihil ex his privilegiis tributum esse vellemus?

subscriptio D․ XII K․ Oct․ Limenio et Catullino conss․ [a․ 349]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑