Codex Iustinianus 8.54.3
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ Iuliæ Marcellæ.
C.8.54.3pr. Quotiens donatio ita conficitur, ut post tempus id quod donatum est alii restituatur, veteris iuris auctoritate rescriptum est, si is in quem liberalitatis compendium conferebatur stipulatus non sit, placiti fide non impleta, ei qui liberalitatis auctor fuit vel heredibus eius condicticiæ actionis persecutionem competere.
C.8.54.3.1 Sed cum postea benigna iuris interpretatione divi principes ei qui stipulatus non sit utilem actionem iuxta donatoris voluntatem competere admiserint, actio, quæ sorori tuæ, si in rebus humanis ageret, competebat, tibi accommodabitur.
subscriptio PP․ Sirmi XI K․ Oct․ ipsis IIII et III AA․ conss․ [a․ 290]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
