Codex Iustinianus 8.54.1
inscriptio Impp․ Valerianus et Gallienus AA․ Gamicæ.
C.8.54.1pr. Si doceas, ut adfirmas, nepti tuæ ea lege a te esse donatum, ut certa tibi alimenta præberet, vindicationem etiam hoc casu utilem eo․ quod legi illa obtemperare noluerit, impetrare potes, id est actionem, qua dominium pristinum restituatur tibi.
C.8.54.1.1 Nam condictio quidem hoc casu ( id est in personam actio) iure procedit: verum vindicationem quoque divi principes in hoc casu dandam esse sanxerunt.
subscriptio PP.VI K.Dec․ Tusco et Basso conss․ [a․ 258]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
