Codex Iustinianus 8.53.35.2
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iuliano pp.
C.8.53.35pr. Si quis argentum donaverit certumque pondus nominaverit, non autem vasa vel generaliter vel specialiter expresserit, necessitatem ei imponi omnimodo præfatum pondus argenti dare, sive in vasis quibus voluerit, non tamen peioribus æstimatione massæ, sive in ipsa æstimatione, quæ pro massa rudi in illis locis frequentata est.
C.8.53.35.1 Si vero reditum certum ex possessionibus donaverit, non tamen nomina possessionum edixerit, necesse habere de sua substantia fundos tradere tantum reditum inferre valentes, quantum in donatione posuerit, in talibus tamen agris, qui nec omnibus quos habet in possessione anteponuntur nec deteriores omnibus sunt, sed status mediocris inveniuntur.
C.8.53.35.2 Similique modo, si quis certum numerum servorum donaverit, non tamen et is nominatim servos inscripserit, et hic mediocris figuræ servos tradere et neque tales, quos non habere magis quam habere prodest, nec iterum eos, qui omnem servorum familiam donatoris antecellunt: sed et hic mediocritas spectetur.
C.8.53.35.3 Sin autem donator neque argentum neque servos habens vel non tantum quantum donavit fecerit eorum donationem, æstimationem in his celebrari pro eo quod deest, ita tamen, ut argenti quidem secundum quod prædiximus æstimatio detur, in servis autem non amplius nec minus quindecim solidis quantitas pro singulis reddetur, in reditibus autem in quindecim annos æstimationem præstet.
C.8.53.35.3A Sed in his omnibus, si quidem intra legitimam summam donatio fiat, nulla monumenta requirantur: sin autem amplioris summæ, tunc ad acta publica decurratur, ita ut in his, quæ amplioris sunt æstimationis, secundum nostram legem non totum, sed solum superfluum evanescat.
C.8.53.35.4 Sed et si quis universitatis faciat donationem, sive bessis sive dimidiæ partis suæ substantiæ sive tertiæ sive quartæ sive quantæcumque vel etiam totius, si non de inofficiosis donationibus ratio ad hoc reclamaverit, coartari donatorem legis nostræ auctoritate tantum quantum donavit præstare: observatione et hic monumentorum secundum quod iam sanximus omnimodo requirenda
C.8.53.35.5 Sed si quidem in omnibus supra dictis casibus usus fructus fuerit a donatore retentus, et traditionem iure intellegi fieri.
C.8.53.35.5A Sin autem hoc minime donator expresserit, si quidem stipulatio donationi inserta sit, ex eius auctoritate traditionem compelli fieri.
C.8.53.35.5B Sin vero et hoc prætermissum sit et usum fructum minime detinuerit, nihilo minus ex lege nostra necessitatem ei imponi etiam tradere hoc quod donare existimavit, ut non ex hoc inutilis sit donatio, quod res non traditæ sunt, nec confirmetur ex traditione donatio, sed liberalitatem plenam et secundum legem nostram perfectissimam constitutam necessarius traditionis effectus sequatur, et necessitatem habeat donator omnimodo res vel partem substantiæ quam nominaverit vel totam substantiam tradere.
C.8.53.35.5C Cum enim in arbitrio cuiuscumque sit hoc facere quod instituit, oportet eum vel minime ad hoc prosilire vel, cum ad hoc venire properavit, non quibusdam excogitatis artibus suum propositum defraudare tantamque indevotionem quibusdam quasi legitimis velamentis protegere.
C.8.53.35.5D Tantoque magis hæc firma esse, si piis actibus vel religiosis personis donatio deputata sit ( monumentorum observatione in his modis secundum quod specialiter a nobis in huiusmodi casibus prædictum est observanda), ne in præfatis causis ex quibusdam machinationibus non solum indevotus, sed etiam impius donator intellegatur poenasque non solum legitimas, sed etiam cælestes expectet.
C.8.53.35.5E Resque donatas in omnibus supra dictis casibus non solum eos, dum supersunt, sed etiam eorum successores reddere compelli, non tantum his, in quos donatio facta est, sed etiam eorum heredibus.
subscriptio D․ XV K․ April․ Constantinopoli Lampadio et Oreste vv. cc․ conss․ [a․ 530]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
