Codex Iustinianus 8.53.34
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Demostheni pp.
C.8.53.34pr. Sancimus omnem donationem sive communem sive ante nuptias factam usque ad trecentos solidos cumulatam non indigere monumentis, sed communem fortunam habere, ut non usque ad ducentorum solidorum summam teneat, sed in huiusmodi observatione similes sint tam communes quam ante nuptias donationes.
C.8.53.34.1 Si quid autem supra legitimam definitionem fuerit donatum, hoc quod superfluum est tantummodo non valere reliquam vero quantitatem quæ intra legis terminos constituta est in suo robore perdurare, quasi nullo penitus alio adiecto, sed hoc pro non scripto vel intellecto esse credatur.
C.8.53.34.1A Exceptis donationibus tam imperialibus quam his, quæ in causas piissimas procedunt: quarum imperiales quidem donationes merito indignari sub observatione monumentorum fieri tam a retro principibus quam a nobis sancitum est, sed firmam habere propriam maiestatem: alias vero, quæ ad pietatem respiciunt, usque ad quingentorum summam et sine monumentis esse validas censemus.
C.8.53.34.1B His insuper ante nuptias donationibus, quæ in adultas minores sui iuris constitutas cuiuscumque summæ procedunt, secundum veterum legum scita, et nisi actis intervenientibus corroboratæ sunt, suam retinentibus firmitatem․
C.8.53.34.1C ( 1) Sin autem non in auro res donationis fuerint datæ, sed per res mobiles vel immobiles vel se moventes, quantitatum earum æstimari et, si quidem usque ad legitimam solidorum summam erigatur, validam eam et sine monumentis conservari: sin autem amplioris summæ inveniatur et minime actis comprobata est, superfluum tantum vacuari.
C.8.53.34.2 Ne autem communione inducta donatori et qui liberalitatem suscepit aliqua oriatur contentio, electionem damus ei, qui ampliorem summam in re donata habuerit, reliquæ æstimationis quantitatem offerre ei, qui minorem causam habuit, et totum possidere.
C.8.53.34.2A Sin autem hoc minime facere maluerit, tunc omnimodo res dividi secundum quantitatem utrique parti competentem, si res dividi sine suo periculo possibilis est.
C.8.53.34.2B Sin autem huiusmodi casibus, in quibus partitio utiliter celebrari minime potest, amplioris summæ dominus noluerit æstimationem offerre, tunc licebit etiam ei, qui minoris summæ habet potestatem, offerre pretium et totum sibi vindicare.
C.8.53.34.3 Si quis autem per diversa tempora in eandem personam multas faciat liberalitates, quarum singulæ quidem legitimam quantitatem non excedunt, in unum autem compositæ et prædicto modo exaggeratæ redundare videntur et maioris esse quantitatis, non videatur eas oportere in unum coadunare et introducere modos, per quos non convaleant et in irritum devocentur, sed e contrario et plures intellegantur et singulæ secundum sui naturam obtineant etmonumentorum observatione non indigeant.
C.8.53.34.3A Cum enim a veteribus super hac re variatum est, aliis multas aliis unam eas definientibus, nobis causa placuit humanior, ut et multæ intellegantur et omnes validæ, et hi qui liberalitates accipiunt sciant veros non falsos suos esse donatores.
C.8.53.34.4 Si quis autem talem receperit donationem, in qua stipulatus fuerit annuam cuidam præstare quantitatem tantæ summæ, quæ non excedit legitimum donationis modum, variabatur, utrum eum ex particulari donatione multas fecisse donationes existimandum est et eas actis non indigere, an ex totius stipulationis fundamento et fonte eius, ex quo annuæ donationes profluxerunt, et unam esse eam donationem putandam et procul dubio monumentorum observatione vallandam.
C.8.53.34.4A Quod veteres quidem sat abundeque variaverunt, nos autem certa divisione concludimus, ut, si huiusmodi quidem fuerit donatio, ut intra vitam personarum stetur vel dantis vel accipientis, multæ intellegantur donationes et liberæ monumentorum observatione. incertus etenim fortunæ exitus hoc nobis suggessit,ut possibile sit unius anni tantummodo vel brevioris vel etiam amplioris temporis metas supervivere vel donatorem vel eum qui donationem accepit, et ex hoc inveniri totam summam donationis non excedere legitimam quantitatem.
C.8.53.34.4B Sin autem etiam heredum ex utraque parte fuerit mentio, vel adiciatur tempus vitæ vel donatoris vel qui donationem accipiet, tunc, quasi perpetuata donatione et continuatione eius magnam et opulentiorem eam efficiente, et una intellegatur et quasi densioribus donationibus cumulata excedere legitimum modum et omnimodo acta reposcere et aliter minime convalere.
subscriptio Recitata Septimo in novo consistorio palatii Iustiniani․ D․ III k․ Nov․ Decio vc․ cons․ [a. 529]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
