Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 8.53.30

DE DONATIONIBUS.

inscriptio Imp․ Leo A․ Constantino pp.

C.8.53.30pr. In hac sacratissima urbe conscriptæ donationes ubicumque positarum rerum apud magistrum census insinuentur

C.8.53.30.1 In aliis vero civitatibus, sive absens sive præsens rector provinciæ sit, sive eadem civitas habeat magistratus sive non habeat et defensor tantummodo sit, donator habeat liberam facultatem donationes rerum suarum ubicumque positarum sive apud moderatorem cuiuslibet provinciæ sive apud magistratus sive apud defensorem cuiuscumque civitatis prout maluerit publicare: atque ut ipsa donatio sita est in voluntate donantis, ita ei liceat donationem suam apud quemcumque ex memoratis voluerit intimare.

C.8.53.30.2 Et hæ donationes, quæ in diversis provinciis et civitatibus apud quemlibet ex prædictis fuerint publicatæ, obtineant inconcussam ac perpetuam firmitatem.

subscriptio D․ V Non․ Mart․ Constantinopoli Patricio cons․ [a․ 459]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑