Codex Iustinianus 8.53.27
inscriptio Imp․ Constantinus A․ ad Severum comitem Hispaniarum.
C.8.53.27pr. Data iam pridem lege statuimus, ut donationes interveniente actorum testificatione conficiantur․ quod vel maxime inter necessarias coniunctissimasque personas convenit custodiri, si quidem clandestinis ac domesticis fraudibus facile quidvis pro negotii opportunitate configi potest, vel id quod vere gestum est aboleri.
C.8.53.27.1 Cum igitur ne liberos quidem ac parentes lex nostra ab actorum confectione secernat, id, quod necessario super donationibus apud acta conficiendis iam pridem statuimus, universos teneat.
C.8.53.27.2 Gesta autem confici super rebus etiam alibi collocatis ubicumque sufficit.
subscriptio D․ IIII Non․ Mai․ Constantinopoli Dalmatio et Zenophilo conss․ [a․ 333]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
