Codex Iustinianus 8.51.ult
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Demostheni pp.
C.8.51.3pr. Sancimus nemini licere, sive ab ingenuis genitoribus puer parvulus procreatus sive a libertina progenie sive servili condicione maculatus expositus sit, eum puerum in suum dominium vindicare sive nomine dominii sive adscripticiæ sive colonariæ condicionis: sed neque his, qui eos nutriendos sustulerunt, licentiam concedi penitus ( cum quadam distinctione) eos tollere et educationem eorum procurare, sive masculi sint sive feminæ, ut eos vel loco libertorum vel loco servorum aut colonorum aut adscripticiorum habeant.
C.8.51.3.1 Sed nullo discrimine habito hi, qui ab huiusmodi hominibus educati sunt, liberi et ingenui appareant et sibi adquirant et in posteritatem suam vel extraneos heredes omnia quæ habuerint, quomodo voluerint, transmittant, nulla macula vel servitutis vel adscripticiæ aut colonariæ condicionis imbuti: nec quasi patronatus iura in rebus eorum his qui eos susceperunt vel susceperint prætendere concedi, sed in omnem terram, quæ romanæ dicioni supposita est, hæc obtinere.
C.8.51.3.2 Neque enim oportet eos, qui ab initio infantes abegerunt et mortis forte spem circa eos habuerunt, incertos constitutos, si qui eos susceperunt, hos iterum ad se revocare conari et servili necessitati subiugare: neque hi, qui eos pietatis ratione suadente sustulerunt, ferendi sunt denuo suam mutantes sententiam et in servitutem eos retrahentes, licet ab initio huiusmodi cogitationem habentes ad hoc prosiluerint, ne videantur quasi mercimonio contracto ita pietatis officium gerere․ D․ XV K․ Oct․ Chalcedone Decio vc․ cons.
C.8.51.3.3 Hæc conservantibus tam viris clarissimis præsidibus provinciarum quam viris religiosissimis episcopis nec non officiis præsidalibus et patribus et defensoribus civitatum et omni civili auxilio.
subscriptio D․ XV K․ Oct․ Chalcedone Decio vc․ cons․ [a․ 529]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
