Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 8.50.ult

DE POSTLIMINIO ET DE REDEMPTIS AB HOSTIBUS.

inscriptio Impp․ Honorius et Theodosius AA․ Theodoro PP.

C.8.50.20pr. Diversarum homines provinciarum cuiuslibet sexus condicionis ætatis, quos barbarica feritas captiva necessitate transvexerat, invitos nemo retineat, sed ad propria redire cupientibus libera sit facultas.

C.8.50.20.1 Quibus si quicquam in usum vestium vel alimoniæ impensum est, humanitati sit præstitum nec maneat victualis sumptus repetitio: exceptis his, quos barbaris vendentibus emptos esse docebitur, a quibus status sui pretium propter utilitatem publicam emptoribus æquum est redhiberi.

C.8.50.20.2 Ne quando enim damni consideratio in tali necessitate positis negari faciat emptionem, decet redemptos aut datum pro se pretium emptoribus restituere aut laboris obsequio vel opere quinquennii vicem referre beneficii, habituros incolumem, si in ea nati sunt, libertatem.

C.8.50.20.3 Reddantur igitur sedibus propriis sub moderatione qua iussimus, quibus iure postliminii etiam veterum responsis incolumia cuncta servanda sunt.

C.8.50.20.4 ( 1) Si quis itaque huic præcepto fuerit conatus obsistere actor conductor procuratorque, dari se metallis cum poena deportationis non ambiget: si vero possessionis dominus, rem suam fisco noverit vindicandam seque deportandum.

C.8.50.20.5 Et ut facilis exsecutio proveniat, christianos proximorum locorum volumus huius rei sollicitudinem gerere: curiales quoque proximarum civitatum placuit admoneri, ut emergentibus talibus causis sciant legis nostræ auxilium deferendum: ita ut noverint rectores universi decem libras auri a se et tantundem a suis apparitoribus exigendum, si præceptum neglexerint.

subscriptio D․ III Id.Dec․ Ravennæ Honorio VIII et Theodosio III AA․ conss․ [a․ 409]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑