Codex Iustinianus 8.50.4
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ Hermogeni.
C.8.50.4pr. Nec nos præteriit hereditatem eius, quam incognitum erat ab hostibus interfecta an capta esset, a filio adiri non potuisse ( quando eorum bona, qui in hostium potestatem rediguntur, eo demum tempore successionis iure adquiri possunt, cum captos apud hostes mortuos esse cognoscitur) , nec super facultatibus eius, cuius incerta vita ac fortuna fuit, transigi vel iudicari potuit.
C.8.50.4.1 Unde posteaquam apud hostes materteram vestram fati munus implesse innotuit, tunc vobis licentia permittitur agnoscendæ per bonorum possessionem successionis: non officientibus enim, quæ perperam gesta sunt, si priorem gradum obtinetis, successionis compendium ad vos pertinet.
subscriptio PP․ V K․ Iun․ ipsis AA․ IIII et III conss․ [a․ 290]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
