Codex Iustinianus 8.5.1
inscriptio Imp․ Constantinus A․ Severo.
C.8.5.1pr. Iudices absentium, qui cuiuslibet rei possessione privati sunt, suscipiant in iure personam et auctoritatis suæ formidabile ministerium obiciant atque ita tueantur absentes, ut id solum diligenter inquirant, an eius, qui quolibet modo peregrinatur, possessio ablata est, quam propinquus vel parens vel proximus vel amicus vel colonus vel libertus seu servus quolibet titulo retinebat, nec eos, qui deiecti sunt absentium nomine possidentes, quia minime ipsis dictio causæ mandata sit, ab experiunda re secludant, nec, si servi sint, eorum reiciant in iure personas, quia huiusmodi condicionis hominibus causas orare fas non sit: sed post elapsa quoque spatia recuperandæ possessionis legibus præstituta litigium eis inferentibus largiri convenit, ut eos momentariæ perinde possessioni sine ulla cunctatione restituant, ac si reversus dominus litigasset.
C.8.5.1.1 Cui tamen quolibet tempore reverso actionem recuperandæ possessionis indulgemus, quia fieri potest, ut restitutio propter servulos infideles vel neglegentes propinquos vel parentes vel proximos vel amicos et colonos vel libertos interea differatur․ absentibus enim officere non debet tempus emensum, quod recuperandæ possessioni legibus præstitutum est, sed reformato statu, qui per iniuriam sublatus est, omnia quæ supererunt ad disceptationem litigii immutilata permaneant: iudicio servato iustis legitimisque personis, cum valde sufficiat possessionem tenentibus absentium nomine contra præsentium violentiam subveniri.
subscriptio D․ X K․ Nov․ Mediolani Constantino A․ VII et Constantio C․ conss․ [a․ 326]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
