Codex Iustinianus 8.48.5
inscriptio Imp․ Anastasius A․ Constantino pp.
C.8.48.5 Iubemus licere parentibus, id est patri avo paterno seu proavo ceterisque ulterius per masculini sexus personas continua generis serie coniunctis, si liberos, quos habent in potestate propria, id est filium filiam, nepotem seu neptem ex filio, pronepotem seu proneptem ceterosque itidem per masculini sexus personas continua generis linea sibi coniunctos, per emancipationem vel absentes et peregre degentes vel in isdem locis seu regionibus et civitatibus commorantes, in iudicio vero non præsentes, iuris sui constituere maluerint, supplicationibus porrectis mereri super hoc divinum oraculum hocque apud competentem iudicem, ad cuius iurisdictionem actus emancipationis pertinet, insinuare superque precibusa semet oblatis apud eum deponere, ut hoc subsecutoet auctoritate præcedente principali plenissimum robur emancipatio sortiatur, et personæ, in quas talis liberalitas collata sit, de aliena potestate quasi a parentibus ex emancipatione manumissæ liberentur: si tamen ipsæ nihilo minus sub gestorum testificatione vel apud eundem iudicem vel apud alium quemlibet proposito parentum suam etiam voluntatem consonare vel ante preces oblatas et sacros apices promulgatos vel postea deposuerint, nisi infantes sint, qui et sine consensu etiam hoc modo sui iuris efficiuntur.
subscriptio D․ XI k․ Aug․ Constantinopoli Probo et Avieno iuniore conss․ [a․ 502]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
