Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 8.47.2

DE ADOPTIONIBUS.

inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ Timotheo.

C.8.47.2pr. Impuberem, quem ad vicem naturalis subolis adrogare desideras, si hi, qui sanguinis necessitudine iunguntur, id ei expedire apud præsidem provinciæ confirmaverint, filium habebis, ita ut bonorum tuorum quarta pars tam in postremo iudicio tuo, quam si a te emancipatus fuerit, ei præbeatur et super patrimonio eius idoneis fideiussoribus datis servo publico caveatur, ne sub copulandæ adoptionis obtentu in facultates eius, quæ ei diligenti provisione servandæ sunt, inruas.

C.8.47.2.1 Adrogatio etenim ex indulgentia principali facta proinde valet apud prætorem vel præsidem intimata, ac si per populum iure antiquo facta esset.

subscriptio PP․ V Id․ Mart․ Maximo II et Aquilino conss․ [a․ 286]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑