Codex Iustinianus 8.44.ult
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC․ Agatho.
C.8.44.31 Heredem fideiussoris rerum, pro quibus defunctus apud emptorem intercesserat pro venditore, factum eius cui successit ex sua persona dominium vindicare non impedit, scilicet evictionis causa durante actione.
subscriptio S․ XVIII K․ Ian․ Nicomediæ CC․ conss․ [a․ 294]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
