Codex Iustinianus 8.37.9
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC. Capitoni.
C.8.37.9pr. Si quidem zenoni stipulanti mortis vel cruciatus corporis territus timore spopondisti, adversus experientem exceptione proposita defendi potes.
C.8.37.9.1 Si vero nihil tale probetur, accusationis institutæ vel futuræ prætextu non ob turpem, sed probabilem causam habita stipulatione promissio non infirmatur.
C.8.37.9.2 Sin autem ob non instituendam accusationem criminis pecunia promissa sit, cum de huiusmodi causis pacisci non liceat, petitio negatur.
subscriptio S․ III id․ Oct․ Varianæ CC․ conss․ [a․ 294]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
