Codex Iustinianus 8.37.15
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.
C.8.37.15pr. Si quis spoponderat insulam, cum moriebatur, ædificare stipulatori, impossibilis veteribus videbatur huiusmodi stipulatio․ sed nobis sensum contrahentium discutientibus veri simile esse videtur hoc inter eos actum, ut incipiat quidem contra morientem obligatio, immineat autem heredibus eius, donec ad effectum perducatur․ nemo enim ita stultus invenitur, ut tali animo faceret stipulationem, ut putaret posse tantum ædificium in uno momento horæ extollere, vel eum qui moritur talem habere sensum, quod ipse sufficiet ad huiusmodi operis completionem
C.8.37.15.1 Sancimus itaque, si quid tale evenerit, heredes teneri, ut factum, quod mortis tempore facere promisit, hoc heredes eius adimpleant quasi speciali heredis mentione habita, licet hoc minime fuerit expressum․ quemadmodum enim, si in dando fuerit stipulatio, et contra heredes transmittebatur, ita et si in faciendo est, licet in mortis tempus colligatur, attamen ad similitudinem in dando conceptæ stipulationis et heredes obligari, ut non discrepet factum a datione, sed sit lex nostra per omnia sibi consentanea.
C.8.37.15.2 Quod et in legatis simili modo relictis observari censemus.
subscriptio D․ XV K․ Nov․ Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis vv․ cc․ anno secundo․ [a. 532]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
