Codex Iustinianus 8.37.13
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iuliano pp.
C.8.37.13pr. Veteris iuris altercationes decidentes generaliter sancimus omnem stipulationem, sive in dando sive in faciendo sive mixta ex dando et faciendo inveniatur, et ad heredes et contra heredes transmitti, sive specialis heredum fiat mentio sive non: cur enim, quod in principalibus personis iustum est, non ad heredes et adversus eos transmittatur?
C.8.37.13.1 Et sic existimentur huiusmodi stipulationes, quasi tantummodo in dandum fuerant conceptæ, cum nihilo minus et heredes factum possint adimplere: illa subtili et supervacua scrupulositate explosa, per quam putabant non esse possibile factum ab alio compleri, quod alii impositum est.
C.8.37.13.2 Et quare, cum pæne similis omnium natura est, non et facta omnes vel plus vel paulo minus adimplere possint, ne ex huiusmodi subtilitate cadant hominum voluntates?
subscriptio D․ K․ Aug․ Constantinopoli Lampadio et Oreste vv․ cc. conss․ [a․ 530]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
