Codex Iustinianus 8.34.ult
inscriptio Imp․ Constantinus A․ ad populum.
C.8.34.3pr. Quoniam inter alias captiones præcipue commissoriæ pignorum legis crescit asperitas, placet infirmari eam et in posterum omnem eius memoriam aboleri.
C.8.34.3.1 Si quis igitur tali contractu laborat, hac sanctione respiret, quæ cum præteritis præsentia quoque depellit et futura prohibet. creditores enim re amissa iubemus recuperare quod dederunt.
subscriptio D․ II K․ Febr․ Serdicæ Constantino A․ VII et Constantio C․ conss․ [a․ 326]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
