Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 8.27.10

DE DISTRACTIONE PIGNORUM.

inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ Rufino.

C.8.27.10pr. Et qui sub imagine alterius personæ, quam supposuerat, iugiter tenet, cum sibi negotium gerat, alienasse non videtur․ iure enim pignoris obligatum prædium neque si per subiectam personam creditor comparaverit neque si sibi addixerit, debitori adfert præiudicium, sed in eadem causa permanet, in qua fuit ante huiusmodi collusionem.

C.8.27.10.1 Sane si debitore distrahente comparaverit, consensu emptionem perfectam, si neque dolus adversarii neque metus causa gesta arguentur, revocari exemplo grave est.

C.8.27.10.2 Si igitur poteris evidentibus probationibus monstrare creditorem per suppositam imaginarii emptoris personam semper possessionem tenuisse nec vendita bona fide prædia postea sinceriter comparasse, potes oblata pecunia cum usuris ad restitutionem creditorem compellere.

subscriptio PP․ III Non․ Oct․ ipsis IIII et III AA․ conss․ [a․ 290]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑