Codex Iustinianus 8.25.ult
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.
C.8.25.11pr. Solita providentia utimur etiam de pignoribus vel hypothecis rerum, quæ quibusdam creditoribus suppositæ postea a debitoribus venduntur vel alio modo transferuntur creditore suum consensum contractui præbente et quodam legitimo postea modo ad priorem dominum revertuntur.
C.8.25.11.1 In hoc etenim casu diversæ sententiæ legum prudentibus habitæ sunt, quibusdam dicentibus ius pignoris creditori renovari propter verbum " futurarum rerum", quod in generalibus hypothecis poni solitum est, aliis penitus extingui.
C.8.25.11.2 Nobis autem visum est eum, qui semel consensit alienationi hypothecæ et hoc modo suum ius respuit, indignum esse eandem rem utpote ab initio ei suppositam vindicare vel tenentem inquietare.
subscriptio D․ XV K․ Nov․ Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis vv․ cc․ anno secundo․ [a. 532]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
