Codex Iustinianus 8.2.1
inscriptio Impp․ Severius et Antoninus AA․ Iusto.
C.8.2.1 Hereditatem eius, quem patrem tuum fuisse dicis, petiturus iudicibus qui super ea re cognituri erunt de fide intentionis adlega․ quamvis enim bonorum possessionem ut præteritus agnovisti, tamen interdicto quorum bonorum non aliter possessor constitui poteris, quam si te defuncti filium esse et ad hereditatem vel bonorum possessionem admissum probaveris.
subscriptio PP․ VIII K․ Ian․ Laterano et Rufino conss․ [a․ 197]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
